- VICTIMARII
- VICTIMARIISacerdotum apud Romanos dicebantur Ministri, qui victimas ligabant, et cultum, quam ac molam, reliquaque, quae fascris erant necessaria, parabant. Eorum meminit Val. Max. l. 1. c. 1. ex. 12. Libros Petilius Prator Urbanus, ex auctoritate Senatus, per Victimarios, factô igne, in conspectu Populi, cremavit. Liv. l. 40. c. 29. Libri in Comitio, igne a Victimariis facto, in conspectu Populi, cremati sunt. etc. Castra illorum romae fuisse, scribit P. Victor. Alias dicti sunt Cultrarii, a cultro: Agones, quod accincti ad ictum quaererent, agon' id est, ago ne? feriendi licentiam petentes: Popae, item. Stabant aurem illi ad aras, superiore corporis parte cingulô tenus nudi, ac laureô sertô caput cincti, cum culero, ad victimam hostiandam, seu feriendam parati. mactatâ dein, ad nutum Sacerdotis, victimâ, ubi illa perpurgata et exta diligenter inspecta ac exquisita erant, ex omni viscere ac membro partes certas decisas, farinâ farris involvebant, et in discis seu lancibus Sacerdoti afferebant, in aris foculô incensô comburendas, ut dictum supra. In Triumphali pompa, ultimô locô, post Legatos nempe ac Centuriones, Popae, Sacrificuli ac Victimarit, in turmas divisi, sequebantur bovemque candidum prae se agentes, cultros sacros, tus, molam, far, vinum aliaque sacro apparatui necessaria, gestabant, atque ita per Urbem totam, a porta triumphali, per viam sacram et clivum Capitolinum, cum reliqua pompa incedebant, in Capitolio Triumphantium sacrificia obituri. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 3. c. 31. ac 33. et l. 10. c. 29. nec non supra passim, in Popae inprimis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.